III. 2. Repariazare. lxvii

Ἀνεπαρίασαν, id est Repariassarunt. De iis dicebatur, quos poeniteret instituti quique a conventis discederent, ab historia natum. Parii cum aliquando a Thebanis bello premerentur, petierunt, ut a bello desisterent ; se civitatem in potestatem illorum tradituros. Hac lege cum destitissent Thebani et Pariis interea spes auxilii fuisset alicunde ostensa, pactum irritarunt bellumque cum Thebanis integrarunt. Inde fictum proverbiale verbum ἀναπαριάζειν pro irritare pacta Pariorum exemplo. Proverbii meminit et Stephanus in dictione Πάρος referens ex auctore Ephoro, nisi quod in historia variat. Cum enim Miltiades vehementer urgeret Parios jamque tractari coeptum esset de dedenda urbe, silva quaedam circa Myconum ultro coepit ardere. Parii suspicantes quod Datis regiae classis praefectus excitato igni signum ipsis dedisset, rescissis conventis noluerunt tradere civitatem. Adstipulatur Aemilius in vita Miltiadis. Est autem Paros una ex Cycladibus quemadmodum et Myconus.

Index Adagiorum