III. 2. Ἀνερίναστος εἶ. lxvi

Ἀνερίναστος εἶ, id est Incaprificatus es. Suidas putat in mollem et infrugiferum convenire. Sunt qui referant ad eos, qui tueri non queant id, quod nacti sunt boni. Adagium usurpavit Hermippus in Militibus. Ejus rationem hujusmodi reddunt Suidas et Zenodotus. Aiunt mariscis, qui caprifici foetus est, innasci vermiculum, quem Graeci ψῆνα vocant. Horum vim colligunt rustici deque fici ramis suspendunt, ne videlicet foetus ante tempus et immaturi defluant. Nam vermes protinus per rimas irrepunt, atque hoc modo maturescunt fici. Theophrastus libro De plantis II culices hos ficarios nasci putat e granis mariscarum quod, simulatque evolarint illi, nulla grana insint. Evolare penna fere aut pede in pomo relicto. Sed complura de caprificandi ratione inibi, si cui libeat cognoscere. Idem similia ferme libro De causis plantarum II capite XII. Plinius etiam libro decimo quinto, capite decimo nono, et Aristoteles libro De natura animalium quinto. Unde arborem, cui hoc maturitatis remedium adhibitum non fuerat, ἀνερίναστον appellabant atque hinc deinde transferebant in hominem inutilem, a quo nihil bonae frugis esset expectandum. Vox composita est ἐκ τοῦ α στερητικοῦ μορίου καὶ ἐρινεοῦ, quasi dicas incaprificatus.

Index Adagiorum