III. 2. Arcadiam me postulas. lxi

Ἀρκαδίην μ᾿ αἰτεῖς, id est Arcadiam me postulas. Diogenianus proverbii duplicem ostendit usum. Convenire enim vel in magna vel in inutilia petentem. Unde sit natum, non indicat, qui huic scriptori fere mos. Caeterum Herodotus libro primo satis docet natum ex oraculo :

Ἀρκαδίαν μ᾿ αἰτεῖς, μέγα μ᾿ αἰτεῖς, οὐδέ τι δώσω,

id est

Arcadiam me oras, magnum petis, haud dabo quicquam.

Notat hoc proverbium Cicero in epistola ad Atticum libro quarto : Quod mihi mandas de quodam regendo, Ἀρκαδίαν, tamen nihil praetermittam.

Index Adagiorum