I. 3Ad felicem inflectere parietem.xvi
Aristophanes in comoedia, cui titulus Ranae, bellissimum usurpat adagium, quod utinam in literis dumtaxat extaret, non etiam in omnium prope mortalium vita :
[Ran., 534] id estΤαῦτα μὲν πρὸς ἀνδρός ἐστι
Νοῦν ἔχοντος καὶ φρένας καὶ
Πολλὰ περιπεπλευκότος
Μετακυλίνδειν αὑτὸν αἰεὶ
Πρὸς τὸν εὖ πράττοντα τοῖχον,
Proverbium autem ita commodius effertur : Πρὸς τὸν εὖ πράττοντα τοῖχον ῥέπειν, id est In felicem parietem vergere. Aristophanis interpres translatum existimat ab his, qui navi vehuntur, qui si quando navis alterum latus fluctu deprimatur, protinus in alterum transcurrunt, quod altius extat ab undis. Dicetur et in hos, qui commodi sui respectu semper ad potentiores ac fortunatiores amicos applicant sese ac, quemadmodum muscae ad culinae nidorem advolant revolantque, ita fortunam potiorem in amicitia, non fidem sequuntur. Aut qui, dum est anceps exitus belli, quietem agunt, porro simulatque jam inclinarit fortuna, ut appareat utra pars sit victoriam reportatura, protinus ad eam adjunguntur. Hoc animo legitur fuisse Metius ille Vergilianus et Polymestor, qui victricia arma secutus magis quam hospitii fidem Polydorum obtruncat et auro vi potitur. [Aen., III, 54] Hujusmodi genus hominum eleganter notat idem Aristophanes in Pluto. Siquidem hic Chremylus jam dives factus queritur sese obtundi hujusmodi salutatoribus qui aurum olfecerant :Nam viri est prudentis illud,
Atque cordati catique
Multum aquae cui navigatum, ut
Semper ad felicius se
Cautus inflectat latus.
[Plut., 782] id estΒάλλ᾿ ἐς κόρακας· ὡς χαλεπόν εἰσιν οἱ φίλοι
Οἱ φαινόμενοι παραχρῆμ᾿ ὅταν πράττῃ τις εὖ,
Eodem pertinet Euripideum illud ex Medea :Malam in crucem ; ut res molesta, ubi ilico
Ad res secundas demum amici provolant.
[Med., 561] id estΠένητα φεύγει πᾶς τις ἐκποδὼν φίλος,
Aristophanes :Tenuem atque egenum cuncti amici deserunt.
[Aues, 134] id estΜή μοι πότ᾿ ἔλθῃς, ὅταν ἐγὼ πράττω κακῶς,
Interpres proverbium subesse admonet dici solitum in eos, qui tum amicorum consuetudinem deserunt, cum in periculis versantur ; caeterum poetam verbis in contrarium versis ad paroemiam allusisse, quae recte sic efferri consueverit :Ne tum mihi adsis, quando res cedunt male.
id estΜή μοι πότ᾿ ἔλθῃς, ὅταν ἐγὼ πράττω καλῶς,
Ad hoc facit et illud apud Euripidem in Oreste :Ne tum mihi adsis, quando res sunt prosperae.
[Or., 665] id est Ne rebus prosperis mihi veniasΤοὺς φίλους
Ἐν τοῖς κακοῖς χρὴ τοῖς φίλοισιν ὠφελεῖν.
Ὅταν δ᾿ ὁ δαίμων εὖ διδῷ, τί χρὴ φίλων;
Ἀρκεῖ γὰρ αὐτὸς ὁ θεὸς ὠφελεῖν θέλων,
Idem poeta propius allusit ad adagium in eadem tragoedia, nisi quod catholicam sententiam ad praecones retulit :Juvare amicos rebus afflictis decet.
Quorsum opus amicis, cum benigna sors favet ?
Siquidem ipsa per se sufficit Rhamnusia,
Volens secundis adjuvare favoribus.
[Or., 895] id estΤὸ γὰρ γένος τοῖόνδ᾿ ἐστ᾿ ἐπὶ τὸν εὐτυχῆ
Πηδῶσ᾿ ἀεὶ κήρυκες· ὅδε δ᾿ αὐτοῖς φίλος,
Ὃς ἂν δύνηται πόλεος ἔν τ᾿ ἀρχαῖσιν ᾖ,
Idem in Hercule furente :Namque id genus sunt usque praecones, uti
Feliciorum partibus se accommodent
Amentque demum hunc, qui sit inter principes
Reique qui temperet habenas publicae.
[Herc., 1224] id est Navigare cum felicibusΚαὶ τῶν καλῶν μὲν ὅστις ἀπολαύειν θέλει,
Συμπλεῖν δὲ τοῖς φίλοισιν δυστυχοῦσιν οὔ,
Huc pertinet, quod Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo proverbium dictum ostendit : Χρόνον δεικνύναι τὸν φιλούμενον, [Eth. Eud., VII, 1238a] id est Tempus indicare quis vere amet. Tempus arguit amicum Tempestas enim arguit amicitiam ac fucatos illos amicos detegit.Cui res secundae, huic naviganti quilibet
Comes ire quaerit, non item infelicibus.