III. 2.Bos apud acervum.liii
Βοῦς ἐπὶ σωρῷ, id est Bos in acervo. De splendide ampliterque viventibus quique in ubere rerum affluentia prolixius faciunt sumptum. Aut, quemadmodum ait Suidas, de iis, qui in media rerum copia constituti non sinuntur praesentibus bonis frui. [Lex.] Translatum arbitratur a bubus trituram exercentibus quibus, quod os obligatum habeant, nam id faciunt quidam, non licet vesci tritico, quod excutiunt, ut simile sit illi Tantalus inter undas sitiens. Simile quiddam refert Julius Pollux libro septimo de servis in pistrino laborantibus, quibus machina rotunda circa cervicem addebatur, ne manum ori liceret admovere. Id factum, ne devorarent farinam. Machinam appellabant παυσικάπην sive καρδοπεῖον, quod arceret a devorando. Quod bubus non faciebant Judaei, hoc illi faciebant hominibus.