Proverbialis allegoria, qua quippiam praepostere fieri significamus legitimasque rerum vices inverti, quod genus sit, si puer senem admoneat, discipulus praeceptorem docere conetur, servus imperare domino. Sumptum est adagium ex Euripidis Medea : Ἄνω ποταμῶν
Quibus verbis chorus indicat pristinum rerum ordinem inverti : viros jam dolis muliebribus uti neque manere promissis, contra mulieres audere virilia. Usurpat hanc paroemiam Lucianus in Terpsione, ubi heredipeta delusus Plutonem incusat, quod ipse juvenis adhuc morte praereptus esset superstite sene quem captaverat idque contra naturalem ordinem : Ἄνω γὰρ ποταμῶν τοῦτό γε, inquit. Rursus idem in Apologia libelli Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων : Πολλὴ γοῦν ἡ διαφωνία τοῦ νῦν βίου πρὸς τὸ σύγγραμμα καὶ τὸ ἄνω τοὺς ποταμοὺς χωρεῖν καὶ ἀνεστράφθαι τὰ πάντα καὶ παλινῳδεῖν πρὸς τὸ χεῖρον τοῦτο ἂν εἴη, id est Longe, inquit, lateque a scriptis tua nunc dissidet vita. Jamque illud, quod aiunt, accideret, ut sursum versus incedant flumina cunctaque pariter inverterentur atque in deterius recantarentur. Usurpat et Diogenes Laertius in vita Diogenis Cynici narrans quemadmodum Diogenes ubi, perinde quasi dominus esset non servus, hero suo mandaret, ut quod erat jussus faceret, atque ille proverbio respondisset, Ἄνω ποταμῶν ἱερῶν, atqui si medicum, inquit, aegrotus esses aere tuo mercatus, utrum illi monenti pareres an istum ad modum responderes, ἄνω ποταμῶν ? Usurpat et Aristoteles in Meteorologicis. Eodem allusit Vergilius in Aeneide, cum ait :Ἄνω ποταμῶν ἱερῶν χωροῦσι παγαί,
Καὶ δίκη καὶ πάντα πάλιν στρέφεται.
Ἀνδράσι μὲν δόλιαι βουλαί, θεῶν δὲ
Οὐκ ἔτι πίστις ἄρηρε.
ubi Servius admonet subesse proverbium de re neque verisimili neque consistente. Flaccus in Odis sic extulit :Amnis et Adriacas retro fugit Aufidus undas,
ubi proverbium annotavit Porphyrion. Item Ovidius in Heroidum Epistolis :Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos
Montibus et Tiberim reverti ;
Cum tu coemptos undique nobiles
Libros Panaeti, Socraticam et domum,
Mutare loricis Hiberis
Pollicitus meliora tendis ?
Item Propertius :Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe, retro propera versaeque recurrite lymphae,
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Fluminaque ad caput incipiunt revocare liquores.