III. 2. Botrus oppositus botro maturescit. xlix

Βότρυς πρὸς βότρυν πεπαίνεται, id est Botrus juxta botrum maturescit. Hujus proverbii varius esse potest usus. Vel ubi pares in negotio quopiam videri volunt aliqui et tantundem adferre momenti, ut nullus alteri debeat concedere. Vel cum significabimus mutuis officiis opus esse, ut sit simillimum illi, quod alibi retulimus, Χεὶρ χεῖρα νίπτει. Vel si quando dicemus talem quemque evadere, cum qualibus habet consuetudinem. Habet enim hoc assiduitas, ut vicinis vitia faciat communia. Quemadmodum testificatur senarius ille, quem enarrator Pindari citat ex Aristarcho :

Χωλῷ παροικεῖς κἂν ἑνί, σκάζειν μάθῃς,

id est

Claudo propinquus si vel uni vixeris,

Disces et ipse claudus ingredi brevi.

Hoc quanquam alio loco nobis citatum memini, nimirum in adagio Si juxta claudum, tamen quoniam scripturam offendi nonnihil a priore diversam, libuit per occasionem denuo referre. Translatum est adagium ab uvis, quae mutuo oppositu maturitatem inter se vicissim et dant et accipiunt. Quo respicit illud Juvenalis :

Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

Adagium recensetur a Suida.

Index Adagiorum