III. 2. Boeotia auris. xlviii

Βοιώτειον οὖς, id est Auris Boeotica. In pingui judicio hominem quadrat. Boeotorum stoliditas compluribus proverbiis locum fecit. Simillimum illi Auris Batava. Diogenianus meminit adagii. Sunt qui scribant olim Anaxagoram recitantem apud Thebanos librum Thebaidos, cum vidisset attentum neminem, clauso codice dixisse : Εἰκότως καλεῖσθε Βοιωτοί, βοῶν γὰρ ὦτα ἔχετε, id est Jure vocamini Boeoti, qui quidem aures habeatis boum, videlicet alludens ad etymologiam nominis. Βοῦς enim bos et ὦτα aures, atque ex his Boeotorum nomen videtur compositum. Quin Homerus Iliados libro V Boeotorum gentem pinguem appellat :

Πὰρ δέ οἱ ἄλλοι

Ναῖον Βοιωτοὶ μάλα πίονα δῆμον ἔχοντες,

id est

Sed rura tenebant

Proxima Boeoti, quorum crassissima gens est.

Notavit et Horatius Boeotorum tarditatem in epistola ad Octavium Augustum :

Quod si

Judicium subtile videndis artibus illud

Ad libros et ad haec Musarum dona vocares,

Boeotum in crasso jurares aere natum.

Quo loco demiror neminem interpretum quaesisse, quid sibi velit, quod Horatius pinguitudinem ingenii Boeotis tribuit, velut ei genti peculiarem, cum apud Latinos auctores nullum sit hujus rei testimonium. Cognatum huic est, quod alibi commemoravimus, Boeotica cantio, quae rusticana parumque modulata potest intelligi, ut crassis auribus crassa conveniat harmonia. Quanquam Eustathius in Iliados B de cantione nonnihil variantem narrat historiam. Sunt, inquit, qui putent Boeotiam dictam a bove. Nam cum Europa Phoenicis filia a Jove rapta esset e Sidone, Cadmus raptae frater a patre missus est ad investigandum sororem. Eam ubi nusquam invenit, profectus est Delphos consulturus oraculum. Deus respondit, ne sollicitus aut curiosus esset de Europa, sed sequeretur ducem bovem ibique conderet civitatem, ubicumque bos defatigata procumberet. Hoc responso accepto per Phocensium regionem fecit iter. Dein cum incidisset in vaccam juxta Pelagonis pascua, hanc euntem secutus est. Ea, cum universam Boeotiam peragrasset, fessa procubuit, quo loco nunc est Thebanorum civitas. Cadmus, cum eam juvencam vellet immolare Palladi, misit aliquot e suis comitibus, qui e fonte Aretiade haurirent aquam ad sacrificium. At draco ejus fontis custos, quem Marti sacrum esse creditum est (nam et fons ipse a Marte nomen habet), excitus strepitu complures ex his, qui missi fuerant, confecit. Quod indigne ferens Cadmus draconem interfecit et admonitu Palladis interfecti dentes sevit, unde extiterunt illi terrigenae fratres. Eam ob rem indignatus Mars, cum pararet Cadmum interficere, vetitus est a Jove, qui Cadmo in matrimonium dedit Harmoniam, Martis ac Veneris filiam, hac lege ut, priusquam sponsam attingeret, serviret apud illam servitutem annuam, tum ut nuptiis epithalamium canerent Musae ac deorum quisque nuptiale munus daret Harmoniae. Haec Eustathius. Equidem arbitror hanc fuisse primam originem adagii, utcumque postea detortum est ad alios usus. Constat autem Thebanos olim musices fuisse studiosissimos. Argumento est illud, quod refertur de Alcibiade, qui mirantibus, quod negligeret musices studium, lyram hoc lemmate damnabat, quod hominis vocem imitaretur, plectrum, quod habitum formamque liberalem mutaret in illiberalem. Tibiam gemino rejecit argumento, et quod sic immutaret os hominis, ut vix a familiarissimis agnosceretur, et quod homini propriam adimeret vocem loquendique facultatem eriperet. Mox adjecit : Cantent igitur Thebani, qui loqui nesciunt.

Index Adagiorum