III. 2Budoro more.xlvii
Βουδόρῳ νόμῳ, aut, ut alibi reperio, Βουδόρων νόμῳ, id est Budororum more seu lege. Suidas [Lex.] ac Zenodotus interpretantur de iis, qui digni sint, ut bovis ritu excorientur. [Coll.] Diogenianus exponit de admirandis. [Paroem.] Βούδορον auctore Stephano promontorium est oppositum Salamini, Βούδεια Magnesiae civitas, [Ethn., Meineke p. 180 « Βούδορον »] quam Homerus Βούδειον appellavit. Βουδινοί populi sunt Scythiae, sic appellati, quod a bubus vehantur, utpote ἁμαξόβιοι, id est plaustris aedium vice utentes. Unde videtur bifariam allusum ad etymologiam, πρὸς τὸ βοῦς δέρειν καὶ τὸ βοῦς δοῦναι, id est ad boum excoriationem et boum donationem. Strabo libro X commonstrat Euboeae flumen Budorum. [Geogr., X, *] Idem indicat montem Salaminis prospectantem in Atticam. Rursum Plinius lib. IV cap. XII inter Gelonos et Agathyrsos refert Budinos. Caeterum quid haec ad proverbium faciant, non video. [Hist. Nat., IV, 12, *] Hesychius indicat βούδορον esse μοχλόν, quo boves excoriantur. Locus erit proverbio, si quis dicat cum improbo non argumentis aut legibus, sed βουδόρῳ νόμῳ agendum, [Lex.] quemadmodum apud Terentium audit Sannio :
[Adelph., 181] Usque ad necem operiere loris.Nam si molestus pergis esse, jam intro arripiere, atque ibi