III. 2Papyri fructus non postulat magnam spicam.xlvi
Βύβλου δὲ καρπὸς οὐκ αἰτεῖ μέγαν στάχυν, id est
Etiamsi Graecus senarius vitiatus est in αἰτεῖ. Apud Aeschylum in Supplicibus ita legitur :Biblus virens haud postulat spicam gravem.
[Suppl.] id estΒύβλου δὲ καρπὸς οὐ κρατεῖ στάχυν μέγαν,
Dici solitum de iis, qui suis ipsorum bonis frui non possent, propterea quod biblus ob culmos invalidos spicam granis onustam ferre non potest. Proinde prodit quidem spicas, sed inanes. Biblus autem junci species, quam Latini papyrum appellant. Apparet in Graeco carmine αἰτεῖ depravatum pro κρατεῖ, quod indicat vel ipsa metri ratio.Fructus papyri haud sustinet spicam gravem.