III. 2. Canis tanquam Delum navigans. xliii

Ἄιδεις ὥσπερ εἰς Δῆλον πλέων, id est Canis tanquam in Delum navigans. In supinum, otiosum, securum ac voluptariam agentem vitam dicebatur. Nam Athenis facilis ac tuta in Delum navigatio. Unde fiebat, ut qui illuc solverent, inter navigandum securi nihilque periculi metuentes canerent. Mos autem erat Atheniensibus, ut quotannis navim sollemni apparatu religionis causa Delum mitterent, id quod indicat Plato in Critone. Unde consentaneum est, qui hac vectabantur, hymnos quosdam in Apollinis laudem solitos decantare.

Index Adagiorum