I. 3Feras, non culpes, quod vitari non potest.xiv
Aulus Gellius scribit Publii mimi sententias aliquot ad communem sermonem accommodatissimas vulgo circumferri solitas, e quibus haec una est, quovis philosophorum dogmate salubrior :
[Noct. Att., XVII, 14, 4] Quibus verbis admonemur, ut mala fatalia quae nulla ratione possint neque declinari neque propelli, saltem animi aequitate leniantur. Nec aliud, tametsi verbis aliis, docet Euripides in Phoenissis, cum ait :Feras, non culpes, quod vitari non potest.
[Phoen., 382] id estΔεῖ φέρειν τὰ τῶν θεῶν,
Idem in ejusdem tragoediae calce :Toleranda fata numinum.
[Phoen., 1763] id estΤὰς γὰρ ἐκ θεῶν ἀνάγκας θνητὸν ὄντα δεῖ φέρειν,
Homerus Odysseae libro nono :Quippe mortalem necesse est ferre fata numinum.
[Od., IX, 411] id estΝοῦσόν γ᾿ οὔ πως ἔστι Διὸς μεγάλου ἀλέασθαι,
Huc pertinet et illud scitum Varronis dictum : Uxoris vitium aut tollendum esse aut ferendum. [Noct. Att., I, 17] Item adagium quod suo dicemus loco : Μὴ πρὸς κέντρον λακτίζειν, id est Ne contra stimulum calcitres .Nulli fas vitare malum ex Jove rege profectum.