III. 2. Celmis in ferro. xxxv

Κέλμις ἐν σιδήρῳ, id est Celmis in ferro. Dici consuevit de iis, qui praeter modum suis fiderent viribus tanquam inexpugnabiles invictique caeteris. Celmis, ut scribit Zenodotus, unus fuit ex Idaeis Dactylis qui, cum matrem deorum Rheam violasset stupro, deinde a reliquis fratribus rejectus est. Ab hoc ferrum solidissimum cudi solebat. Ait hujus historiae mentionem factam apud Sophoclem in Satyris. Enarrator Apollonii de Dactylis Idaeis, inter quos et Celmis, refert hos versus ex auctore Phoronidis :

Ἔνθα γόητες

Ἰδαῖοι Φρύγες ἄνδρες ὀρέστεροι οἰκί᾿ ἔναιον,

Κέλμις, Δαμναμενεύς τε μέγας καὶ ὑπέρβιος Ἄκμων,

Εὐπάλαμοι θεράποντες ὀρείης Ἀδρηστείης.

Οἳ πρῶτοι τέχνην πολυμήτιος Ἡφαίστοιο

Εὗρον ἐν οὐρείῃσι νάπαις, ἰόεντα σίδηρον

Ἐς πῦρ τ᾿ ἤνεγκαν καὶ ἀριπρεπὲς ἔργον ἔδειξαν. Id est

Illic habitabant

Montigenae Phryges Idaei gens arte celebris,

Celmis Damnameneusque ingens Acmomque superbus,

Montanae docti cultores Adrasteae,

A quibus ars Vulcania primis esse reperta

Dicitur, et nigrum nemoroso in monte repertum

In varios usus monstrarunt cudere ferrum

Impositumque igni miro splendescere cultu.

Index Adagiorum