III. 2. Callicyriis plures. xxxii

Καλλικυρίων πλείους, id est Plures Callicyriis. De maxima quidem illa, sed sordida hominum turba dicebatur. Callicyrii dicebantur exulum servi, qui Syracusis agricolationem exercebant auctore Timaeo. Quoniam autem ingens erat id genus hominum multitudo, proverbio receptum est, ut si quos admodum numerosos significare vellent, Καλλικυρίους appellarent. Aristoteles in Republica Syracusanorum ostendit eam servorum turbam ex omnigenis populis in unum confluxisse. Erant autem eodem loco Callicyrii apud Syracusanos quo apud Lacedaemonios Captivi, apud Thessalos Penestae qui vocantur, apud Cretenses Clarotae, apud Aegyptios Hebraei. Solitum est adagium hoc potissimum usurpari, si quando significabant metuendam multitudinem, quae numero freta nonnunquam opprimit dominos. Nam et hi servi plures erant dominis, quamobrem etiam expulerunt illos. Haec ferme referuntur a Suida.

Index Adagiorum