III. 2. Carcini poemata. xxx

Καρκίνου ποιήματα, id est Carcini poemata, dicebantur ea, quae viderentur obscurius et instar aenigmatis dicta. Carcinus poeta quispiam fuit, cujus et alias meminimus in hoc opere, in quem jocatur Aristophanes in comoedia, cui titulus Εἰρήνη :

Εὐδαιμονέστερος φανεὶς τῶν Καρκίνου στροβίλων,

id est

Qui visus est felicior vel Carcini strobilis.

Is finxit Orestem ab Ilio coactum, ut matricidium confiteretur, per aenigmata respondentem, auctore Suida, qui testatur proverbium a Menandro usurpatum in Falso Hercule. Stratonicus apud Athenaeum libro VIII, cum audisset quendam imperite canentem, rogavit, cujus esset cantio ; cum is respondisset Carcini, Πολύ γε μᾶλλον, ἔφη, ἢ ἀνθρώπου, id est Multo sane magis, inquit, quam hominis. Nam καρκίνος Graecis et cancrum animal significat. Itaque jocus ex ambiguo captatus est.

Index Adagiorum