III. 2. Cissamis Cous. xxix

Κίσσαμις Κῷος, id est Cissamis Cous. Hunc aiunt pecuariis gregibus supra modum divitem. Verum anguillam quotannis apparere solitam, quae pulcherrimam omnium pecudem raperet. Ea cum in somnis apparens hominem commonuisset, ut sepeliret sese, et ille negligeret, evenit, ut tum ipse tum universum illius genus radicitus interiret. Haec ferme Zenodotus. Et hoc quoque proverbium Delium aliquem natatorem requirit. Apparet affine, quod alibi dictum est, Aderit Temesseus genius.

Index Adagiorum