III. 2. Civitates ludimus. xxviii

Πόλεις παίζομεν, id est Civitates ludimus. Lusus genus quoddam est, in quo calculis ludebatur olim, quos antiquitus πόλεις, id est urbes, vocabant, neoterici χώρας, hoc est regiones, appellare coeperunt. Usurpavit adagium Cratinus in Fugitivis. Hic nimirum locus est, ni fallor, quem Julius Pollux citat libro De rerum vocabulis nono : Πανδιονίδα πόλιν βασιλέως τῆς περὶ κόλακος, οἶσθ᾿ ἣν λέγομεν, καὶ κύνα καὶ πόλιν, ἣν παίζουσιν, id est Pandioniam civitatem regis, supra modum adulatricis, nosti quam dicimus, et canem et civitatem, quam ludunt. Genus autem lusus describit his verbis : Ἡ δὲ διὰ πολλῶν ψήφων παιδιὰ πλινθίον ἐστί, χώρας ἐν γραμμαῖς ἔχον διακειμένας. Καὶ τὸ μὲν πλινθίον καλεῖται πόλις, τῶν δὲ ψήφων ἑκάστη κύων. Διῃρημένων δὲ εἰς δύο τῶν ψήφων κατὰ τὰς χρόας ἡ τέχνη τῆς παιδιᾶς ἐστι περίληψις τῶν δύο ψήφων ὁμοχρόων, τὴν ἑτερόχρουν ἀναιρεῖν, id est Qui vero complurium calculorum dicitur lusus, laterunculus est regiones in se continens in lineis sitas. Et laterunculus quidem ipse civitas appellatur, caeterum unusquisque calculus canis. Porro cum calculi sint duobus distincti coloribus, lusus haec ars est, ut comprehensis duobus calculis unicoloribus eum, qui diversi coloris est, tollas e medio. Allusit ad hoc proverbium Plato libro De republica IV : Ἑκάστη γὰρ αὐτῶν πόλεις εἰσὶ πάμπολλαι, ἀλλ᾿ οὐ πόλις, τὸ τῶν παιζόντων, id est Nam illarum unaquaeque plurimae sunt civitates, non civitas, quemadmodum dicere solent ludentes. Refert Zenodotus, quanquam idem adagii sensum non indicat. Quare cuique, quod vero proximum videatur, conjectandum relinquo. Mihi quadraturum videtur, quoties suum quisque commodum quacunque sectatur via et aemulo competitorique modis omnibus tendit insidias. Qui lusus frequens est in aulis principum et in magistratibus publicis. Ab hoc lusu manasse videtur, qui nunc vulgo scaccarius dicitur.

Index Adagiorum