III. 2. Cilicii imperatores. xxvii

Κιλίκιοι στρατηγοί, id est Cilicii duces, dicebantur homines hirsuti et pilis obsiti. Unde et saga pilis contexta Cilicia vocantur. Auctor Diogenianus. Simpliciter autem Κιλίκιοι dicebantur robusti, sordidi et magni, unde et κιλικίζεσθαι dicuntur, qui pravis sunt moribus, et Κιλίκιοι λόγοι barbarica suffragia, quod illi sortibus in galeam missis soleant decernere. Memorantur et Κιλλικύριοι qui, cum essent servi, heris ejectis occuparunt regionem. Κιλλικῶν ἀγαθά alias recensuimus.

Index Adagiorum