Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2126

III. 2Centaurice.xxvi

Κενταυρικῶς, id est Centaurice, fieri dicebatur, quod immaniter ferociter inciviliterve fieret, sumpta voce a Centaurorum moribus. Aristophanes in Ranis  :

Τίς τὴν θύραν ἐπάταξεν ὡς κενταυρικῶς;

[Ran.] id est

Quis ostium pulsavit ita centaurice ?

Etenim Centauri viribus et vi peragebant omnia, legum et juris omnis ignari. Tametsi quidam existimant hoc apud Aristophanem dictum εἰρωνικῶς in Bacchum mollem alioqui et imbellem.