III. 2. Cilicium exitium. xxv

Κιλίκιος ὄλεθρος, id est Cilicium exitium. De crudeli et immani dicebatur. Cilices enim ob piraticam, quam exercebant, et assiduas hostium depraedationes infames erant immanitatis et crudelitatis nomine. Quapropter et Attici vindictas acerbiores Κιλικίους appellabant. Meminit praeter alios Hesychius. Similis formae est, quod apud jureconsultos legimus Isauricum pro crudeli immanique latrone.

Index Adagiorum