III. 2. Coturnissare. xxiv

Κιχλίζειν proverbio dicebantur, qui pinguibus coturnicibus aut turdis vescerentur aut qui riderent lascive parumque decore. Proinde et κιχλισμόν risum mollem et impudicum appellant. Quadrabit igitur vel in liguritores et cuppediis addictos vel in lascivius ludentes. Sturni nihil non imitantur, et turdus a Plinio recensetur inter aves, quae sermonem humanum imitantur. Nam auctores vocem hanc varie transferunt.

Index Adagiorum