III. 2. Clisthenem video. xxii

Κλεισθένην ὁρῶ, id est Clisthenem video. Clisthenes hic male audiit et comicorum conviciis laceratus est, quod parum vir haberetur seseque cultu indecoro velut in mulierem transfiguraret, Sardanapalum illum Assyrium imitatus. Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις :

Ὁρᾷς σεαυτόν; — Οὐ μὰ Δί᾿, ἀλλὰ Κλεισθένην,

id est

Teipsum vides ? — Non per Jovem, sed Clisthenem.

Suidas refert et ait convenire in eos, qui levi derasaque sunt cute. Nam hic mos Clistheni, barba derasa semper esse, quo juvenis etiandum videretur. Effertur et ad hunc modum : Κλεισθένους ἀκρατέστερος, id est Clisthene intemperantior, de cinaedo et deliciis effeminato, contrarium illi Ζήνωνος ἐγκρατέστερος, id est Zenone temperantior.

Index Adagiorum