III. 2. Thasium infundis. xvii

Θάσιον ἐνέχεις, id est Thasium miscuisti. Dici solitum videtur, ubi quis vinum non aqua, sed alio quopiam efficaciore vino dilueret. Nam Thasia vina laudatissima quondam fuisse testatur et Apuleius Apologia prima, Olitori, inquiens, et cauponi merito concessum est olus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, olus Phliasium. Et Plinius capite septimo Naturalis historiae libro decimo quarto inter transmarina vina Thasium Chiumque in summa gloria fuisse scribit. Est autem Thasus insula juxta Thraciam, unde proverbium Thasus bonorum. In ea insula narrant fuisse Staphylum, quem deperierit Bacchus. Sumptum est ex Aristophanis Pluto, quo loco versus hic est :

Εἰ Θάσιον ἐνέχεις, εἰκότως γε νὴ Δία,

id est

Merito profecto, si Thasion infuderas.

Anus quaedam queritur adulescentem amatorem pridem ita sibi solitum adulari, ut diceret illam suavissime olere. Ad id per jocum respondens Chremylus negat esse mirum, si ita visum fuit adulescenti, cum illi vinum Thasium odoratissimum proponere sit solita. Interpres addit ἐνέχεις dictum pro ἐκίρνας, id est infundebas pro miscebas.

Index Adagiorum