III. 2. Cnips in loco. xv

Ὁ κνὶψ ἐν χώρᾳ, id est Cnips in regione. Dictum in eos, qui subinde sedem mutarent et aliunde alio demigrarent. Cui vitio sese obnoxium fuisse confitetur Horatius. Est autem σκνίψ sive κνίψ, nam utrumque reperio, vermiculus innascens materiis. Is eroso ligno semper locum mutare nititur. Quidam efferunt proverbium hoc modo : Κνὶψ ἐκ χώρας, id est Cnips e regione, ut subaudias `demigrat'. Plinius libro decimo sexto, capite quadragesimo primo, inter pestes materiarum teredinem commemorat, vermem gravissimo ad portionem capite, sic appellatum, quod dentibus erodat, sed proprie vocari teredinem, quae in mari materiam infestet. Addit hujus generis cerasten vocari, qui simulatque `tantum eroserit, ut circumagat sese, generat alium'. Haec an huic proverbio congruant dubito, nam Graeci tradunt κνῖπα esse animalculum volucre et ξυλοφάγον, non dissimile culici. Id si verum est, non video, qui consistat, quod ab Aristotele proditum est, avem ξυλοκόπτην, quem Latini, ni fallor, picum Martium appellant, ob id rostro fodere arbores, ut κνῖπας in ligno latentes evocet. Suidas ait a κνιπός, qui est genetivus casus hujus nominativi κνίψ, fingi nominativum κνιπός eamque vocem significare parcum tenuique victu viventem, nimirum ad cnipis exemplum, qui lignorum arrosu pascitur, cibo non admodum lauto. Proinde consentaneum videtur, adagium dici posse in sordidos, duro parcoque victu utentes.

Index Adagiorum