III. 2. Codali choenix. xi

Κοδάλου χοῖνιξ, id est Codali choenix sive demensum. De magnis mensuris dicebatur auctore Suida. Neque praeterea quicquam super hac re mihi repertum est adhuc apud auctores. Conjectare licet ortum a servo quopiam edaci, cui choenix fuerit altius capax et hac arte fraudarit herum. In collectaneis, quae titulo Hesychii circumferuntur, reperio condalum piscem, aut eundem aut certe affinem cestreo, quem Gaza vertit mugilem. Sed idem meminit alibi hujus proverbii Κοδάλου χοῖνιξ, subindicans fuisse quempiam aedilem, qui majoribus mensuris solitus sit uti.

Index Adagiorum