Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2109

III. 2Contra torrentem niti.ix

Contra torrentem niti dicuntur qui frustra certant cum iis, quos vincere non queant. Sumptum a natantibus, qui solent secundo natare flumine, maxime si torrens fuerit. Quodsi contra nitantur, nihil promoverint. Usurpat hoc adagium Aurelius Augustinus in epistola quadam ad divum Hieronymum. Et laudatur a Juvenale Crispi prudentia, qui Domitiani violentiae concesserit et ingenio alioqui insanabili obsecundarit :

Ille igitur nunquam direxit brachia contra

Torrentem.

[Sat., IV, 89] Item Ovidius :

Stultus, ab obliquo qui cum discedere possit,

Pugnat in adversas ire natator aquas.

[Rem., 121] Gregorius theologus ad Eudoxium rhetorem : Τὸ δὲ μὴ βιάζεσθαι ῥοῦν ποταμοῦ καὶ ἡ παροιμία παιδεύει, [Epist., 178, 4] id est Non esse cogendum fluminis impetum docet etiam proverbium.