III. 2. Convenerat Attabas et Numenius. iv

Συνῆλθον Ἀτταβᾶς τε καὶ Νουμήνιος, id est

Conjunctus est suo Attabas Numenio.

Quidam legunt Attagas. Dici solitum, quoties improbus aggregatur cum improbo. Diogenianus tradit hos insigne par furum fuisse. Meminit hujus Diogenes Laertius in vita Timonis Nicaei. Nam hoc proverbio notabat eos, qui putabant intellectu attestante sensibus esse credendum, cum ipse nec rationi nec sensibus assentiendum putaret. Simillimum illi, quod alibi dictum est, Cum Bitho Bacchius.

Index Adagiorum