III. 2. In tuum ipsius malum lunam deduces. ii

Ἐπὶ σαυτῷ τὴν σελήνην καθελεῖς, id est Adversus teipsum lunam detrahis. Maleficae mulieres incantamentis quibusdam lunam in terram detrahere credebantur antiquitus. Unde Vergilius :

Carmina vel coelo possunt deducere lunam.

Et Horatius in Odis :

Per atque libros carminum valentium

Refixa coelo devocare sidera.

Et rursum in Sermonibus :

Lunamque rubentem,

Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

Item Juvenalis :

Una laboranti poterit succurrere lunae.

Creditum est olim hujusmodi sagas oculis ac pedibus privari solere. Aglaonice quaepiam, cum per astrologiae cognitionem defectus praesciret, jactitabat se lunam e coelo detracturam in terram. Atque ejus jactantiae poenas dedit, de quo dicetur in proverbio Lunam detrahere. Proverbium igitur hinc sumptum dicebatur de iis, qui suis ipsorum artibus sibi malum accerserent. Quod genus, si quis callidis rationibus effecisset, ut accerseretur aliquis, deinde eveniret, ut ab eo, quem accersendum curasset, subverteretur.

Index Adagiorum