Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2100

III. 1Animo aegrotanti medicus est oratio.c

Celebratur hic versus apud Graecos proverbii vice citaturque a Plutarcho ad Apollonium :

Ψυχῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι,

[Cons. Apol., 102b] id est

Aegroto animo medicus est oratio.

Sumptum apparet ex Aeschyli Prometheo :

Οὔκουν, Προμηθεῦ, τοῦτο γιγνώσκεις, ὅτι

Ὀργῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι;

[Prom., 379] id est

Non hoc quidem te praeterit, Promethee,

Morbo quod irae medicus est oratio ?

Siquidem, ut inquit ille sapiens Hebraeus, Sermo mollis frangit iram. [Prov., 15, 1] Et ira juxta Stoicos nihil aliud est quam furor brevis. Huc allusit Horatius in Epistolis :

Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem

Possis et magnam morbi depellere partem.

[Epist., I, 1, 34] Ex opinione Stoicorum cupiditates animi morbos appellat. His philosophia medetur pharmacis verborum, id est monitis salubribus. Et apud Terentium arguit sese Menedemus, qui non ut decuit tractarit aegrotum animum adulescentis. Ut enim in corporum morbis pro ratione valetudinis alia atque alia adhibentur pharmaca, itidem in animi malis non eadem adhibenda oratio. Sed interim blandius monendum, interim acrius jurgandum, nonnunquam dissimulandum et imprudenti pharmacon admovendum, juxta Pauli monitum : Argue, obsecra, increpa. [II Tim., 4, 2] Feruntur in eandem sententiam et hi senarii :

Λόγος γάρ ἐστι φάρμακον λύπης μόνος,

id est

Dolori enim medetur una oratio.

Et :

Λόγῳ μ᾿ ἔπεισας φαρμάκῳ σοφωτάτῳ,

id est

Sermone flexisti optimo me pharmaco.

Et

Ὁ λόγος ἰατρὸς τοῦ κατὰ ψυχὴν πάθους,

id est

Animo laboranti medicus oratio est.

Isocrates in oratione De pace eleganter usurpavit hanc sententiam : Ὑμᾶς δὲ χρὴ πρῶτον μὲν τοῦτο γινώσκειν, ὅτι τῶν μὲν περὶ τὸ σῶμα νοσημάτων πολλαὶ θεραπεῖαι καὶ παντοδαπαὶ τοῖς ἰατροῖς εὕρηνται, ταῖς δὲ ψυχαῖς ταῖς νοσούσαις καὶ γεμούσαις πονηρῶν ἐπιθυμιῶν οὐδέν ἐστιν ἄλλο φάρμακον πλὴν λόγος ὁ τολμῶν τοῖς ἁμαρτανομένοις ἐπιπλήττειν· ἔπειθ᾿ ὅτι καταγέλαστόν ἐστι τὰς μὲν καύσεις καὶ τὰς τομὰς τῶν ἰατρῶν ὑπομένειν ἵνα πλειόνων ἀλγηδόνων ἀπαλλαγῶμεν, τοὺς δὲ λόγους ἀποδοκιμάζειν πρὶν εἰδέναι σαφῶς εἰ τοιαύτην ἔχουσι τὴν δύναμιν ὥστ᾿ ὠφελῆσαι τοὺς ἀκούοντας, [Pax, 39] id est Vos autem illud in primis scire oportet quod adversus corporis morbos multa variaque remedia a medicis reperta sunt, animis vero aegrotantibus ac pravis cupiditatibus oppletis, non est aliud remedium quam oratio, quae non vereatur errantes increpare ; deinde deridiculum esse, cum medicorum usturas ac sectiones perferamus, ut a gravioribus cruciatibus liberemur, orationem rejicere, priusquam liqueat an hujusmodi vim habeat, ut utilitatem adferat audientibus. Verum ut amica, salubris et in tempore adhibita oratio remedium est efficax ac praesentaneum, ita sermo inimicus ac pestilens aut non in tempore dictus letale venenum est.