III. 1. Muris interitus. xcvi

Κατὰ μυὸς ὄλεθρον, id est Juxta muris interitum. Aelianus libro De naturis animalium duodecimo capite decimo tradit murem minime vivacem esse, sed sua sponte defluentibus intestinis ocius emori atque hinc natum proverbium Κατὰ μυὸς ὄλεθρον, id est Juxta muris interitum. Addit hoc usum Menandrum in Ithade. Quadrare videtur in homines imbecilla valetudine aut in μικροβίους, id est brevis aevi, quos μινυνθαδίους appellat Homerus. Aut in eos qui paulatim extabescunt. Verisimile est enim mures sic emori quemadmodum nascuntur in Aegypto : ut aliqua pars sit vivus mus, altera nihil nisi limus.

Index Adagiorum