III. 1. Ovium mores. xcv

Προβάτων ἦθος, id est Ovium mores. In stupidos ac stolidos jaci solitum. Aristophanes in Pluto :

Ἀλλὰ προβατίου βίον λέγεις,

id est

Mihi immo vitam praedicas oviculae.

Aristoteles libro De natura animalium nono, quamobrem ita proverbio dici consueverit, indicat : Διαφέρει κατά τε δειλίαν καὶ πραότητα καὶ ἀνδρείαν καὶ ἡμερότητα καὶ νοῦν τε καὶ ἄνοιαν· τό τε γὰρ τῶν προβάτων ἦθος, ὥσπερ λέγεται, εὔηθες καὶ ἀνόητον. Πάντων γὰρ τῶν τετραπόδων κάκιστόν ἐστι. Ἕρπει εἰς τὰς ἐρημίας πρὸς οὐδέν. Καὶ πολλάκις χειμῶνος ὄντος ἐξέρχεται ἔνδοθεν, καὶ ὅταν ὑπὸ τοῦ νιφετοῦ ληφθῶσιν, ἂν μὴ κινήσῃ ὁ ποιμήν, οὐκ ἐθέλουσιν ἀπιέναι, ἀλλ᾿ ἀπόλλυνται καταλειπόμενα, ἐὰν μὴ ἄρρενας κομίσωσιν οἱ ποιμένες· τότε δὲ ἀκολουθοῦσιν, id est Differunt autem et timiditate mansuetudineque et ferocia placiditateque, intelligentia ac stoliditate. Nam et ovium ingenium, quemadmodum aiunt, simplex ac stultum. Siquidem est omnium quadrupedum inertissimum. Prorepit in deserta nulla de causa ac saepenumero hibernis mensibus foras e saeptis digreditur. Cumque a nivibus occupatum fuerit, ni pastor compulerit, discedere non vult, sed relictum cessansque perit, nisi pastores mares adduxerint. Nam ita demum consequuntur. Proinde Aristophanes taxans vecordiam populi Atheniensis oves illos vocat in Vespis :

Ἐκκλησιάζειν πρόβατα συγήκαθμενα,

id est

In contione pecus ovillum considet.

Nec hoc praetereundum loco quod Diogenes Cynicus opulentum quendam, caeterum indoctum, προβάτον χρυσόμαλλον, id est ovem aureo vellere dixit. Et Plautus in Bacchidibus : Quis has huc oves adegit ? in senes stultos. Huc respiciens Origenes enarrans Leviticum ovis immolationem interpretatur affectuum stultorum et irrationabilium correctionem.

Index Adagiorum