III. 1. Ἱππομανεῑν. xciv

Ἱππομανεῖν dicebantur proverbiali convicio feminae virosae ac libidine praeter modum prurientes. Aristoteles libro De animalibus sexto : Αἱ μὲν οὖν αἱ ἵπποι θήλειαι ἱππομανοῦσιν. Ὅθεν καὶ ἐπὶ τὴν βλασφημίαν τὸ ὄνομα αὐτῶν ἐπιφέρουσιν, ἀπὸ μόνου τῶν ζῴων, τὴν ἐπὶ τῶν ἀκολάστων περὶ τὸ ἀφροδισιάζεσθαι, id est Igitur equae furiunt in equos. Unde ab uno animante ductum est vocabulum quod in mulieres convicio dicitur circa Venerem intemperantes.

Index Adagiorum