III. 1. Primum recte valere, proxima forma,. xc

tertio loco divitiae

Plato libro De legibus secundo : Λέγεται γάρ, ὡς ἄριστον ὑγιαίνειν, δεύτερον δὲ κάλλος, τρίτον δὲ πλοῦτος, id est Aiunt enim optimum ac potissimum esse bonam valetudinem, proximam formam, tertium divitias. Meminit hujus adagii aliis quoque locis. Stobaeus citat haec ex Sclerio quodam : Ὑγιαίνειν μὲν ἄριστον ἀνδρὶ θνατῷ, δεύτερον δὲ φυὰν καλὸν γενέσθαι, τρίτον δὲ πλουτεῖν ἀδόλως, εἶτα τέταρτον ἡβᾶν μετὰ τῶν φίλων, id est Bona valetudine esse optimum est homini mortali, proximum specie honesta praeditum esse, tertium opes habere citra fraudem, quartum aetate vigere cum amicis. Plato autem libro De legibus primo effert ad hunc modum : Ἡγεῖται μὲν ὑγίεια, κάλλος δὲ δεύτερον, τὸ δὲ τρίτον ἰσχύς, τέταρτον δὲ πλοῦτος οὐ τυφλὸς ἀλλ᾿ ὀξὺ βλέπων, id est Primum locum obtinet bona valetudo, secundum forma, tertium robur, quartum opes, haud caecae, sed acutum cernentes. Hic ordo votorum olim popularibus etiam cantilenis celebrabatur teste Platone in Gorgia. Fertur inter Graecas sententias hujusmodi senarius :

Οὐκ ἔσθ᾿ ὑγείας κρεῖττον οὐδὲν ἐν βίῳ,

id est

Quam bene valere melius in vita nihil.

Item alter huic similis :

Ὑγίεια καὶ νοῦς ἐσθλὰ τῷ βίῳ δύο,

id est

Recte valere et sapere duo vitae bona.

Quo spectat etiam illud Juvenalis : Ut sit mens sana in corpore sano. Et Horatius : Valeat possessor oportet. Aristo Sicyonius paeana scripsit in laudem sanitatis, ut refert Athenaeus libro quinto decimo :

Ὑγίεια, πρεσβίστα μακάρων,

Μετὰ σοῦ ναίαιμι τὸ λειπόμενον βιοτᾶς,

Σὺ δέ μοι πρόφρων σύνοικος εἴης,

id est

Sanitas antiquissima dearum, tecum vivam quod reliquum est vitae, tu vero mihi propitia convictrix esto.

Ac mox Μετὰ σεῖο, μάκαιρα ὑγίεια, τέθηλε πάντα, καὶ λάμπει χαρίτων ἔαρ, σέθεν δὲ χωρὶς οὔ τις εὐδαίμων, id est Tecum, diva sanitas, florent omnia, ac renidet gratiarum ver. Absque te vero nemo felix. Aristoteles libro Rhetoricorum secundo exemplum sententiae quae non egeat epilogo, hoc est addita ratione, quod sic omnibus persuasum sit refert : Ἀνδρὶ δὲ ὑγιαίνειν ἄριστον, ὥς γέ μοι δοκεῖ, id est Homini bene valere optimum est, ut mihi quidem videtur. Videtur esse senarius, sed corruptus. Aristoteles Moralium ad Eudemium libro primo narrat aliquem in vestibulo templi quod est in Delo Apollinis hanc scripsisse sententiam : Eidem non adesse omnia, bonitatem, honestatem ac jucunditatem ; ac quod justissimum esset fecisse honestissimum, optimum autem bene valere, omnium vero jucundissimum potiri quod quis amat. Philosophus vero felicitatem, cum sit optima et pulcherrima, tamen eandem judicat esse jucundissimam. Haec enim dividit vulgus, cum re vera sint conjunctissima. Locus erit proverbio, quoties significabimus aliud alio prius esse, et iis quae potiora sunt, majorem curam deberi.

Index Adagiorum