I. 3. Semper feliciter cadunt Jovi taxilli. ix

Ἀεὶ γὰρ εὖ πίπτουσιν οἱ Διὸς κύβοι

, id est

Semper cadunt feliciter tali Jovis.

Jovis taxilli semper feliciter cadunt Senarius est proverbio celebratus dicique solitus in eos, quibus res omneis perpetuo quodam fortunae favore ex animi sententia cederent. Apparet translatum a talorum jactu, ubi fortassis antiquitus observatum est Jovis talos feliciores esse. Nam mos erat jactibus alearum ominis causa deorum aut hominum nomina praefari. Unde et Veneris jactus inter felices numeratur vel proverbio teste : Si saepe jacies, aliquando Venerem jacies. Nisi malumus ad Jovis victoriam Junonisque victae fabulam referre. Sunt qui putent quadrare in eos, qui factis suis dignas poenas dependerint quasi Jove non sinente culpam inultam. Mihi videtur non absurde dici posse et in viros fortunatos ac praepotentes, quorum etiam parum recte factis applauditur attestante versu proverbiali :

Ὡς εὐκόλως πίπτουσιν αἱ λαμπραὶ τύχαι,

id est

Quam facile semper res cadunt potentium.

Ab hac sententia non abhorret illud Euripidis in tragoedia, cui titulus Phoenissae :

Πάντα δ᾿ εὐπετῆ θεοῖς,

id est

Sunt cuncta diis proclivia.

Tum illud Homero frequens :

Θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται,

id est

Caelestes omnia possunt.

Index Adagiorum