III. 1. Amantium irae. lxxxix

Τῶν φιλούντων ὀργαί, id est Amantium irae. Ubi qui non ex animo indignantur invicem, aut de iracundia neutiquam duratura. Terentius in Andria :

Amantium irae amoris redintegratio est.

Et juxta Graecam sententiam :

Ὀργὴ φιλούντων μικρὸν ἰσχύει χρόνον,

id est

Pusillo amantum durat ira tempore.

Atque hujusmodi dissidiola quae nonnunquam incidunt inter amicos, modo absit amaritudo, quasi renovant amicitiam excusso diuturnae consuetudinis taedio. Quod eleganter indicat et mimus ille, ni fallor, Publianus :

Discordia fit carior concordia.

Index Adagiorum