III. 1. Felicium multi cognati. lxxxviii

Τῶν εὐτυχούντων πάντες εἰσὶ συγγενεῖς, id est

Cognatus unus quilibet felicium.

Id hodieque vulgo dicunt locupletum plurimos esse cognatos. Huc allusit Terentius in Phormione :

At si talentum rem reliquisset decem,

(...) primus esses memoriter

Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.

Pindarus in Nemeis hymno decimo sic extulit γνώμην : Οἴχεται τιμὰ φίλων τατωμένῳ φωτί, παῦροι δ᾿ ἐν πόνῳ πιστοὶ βροτῶν, id est Perit honos viro privato amicis, pauci autem mortales in rebus asperis fidi. Plato in epigrammate :

Ἢ μόλις ἔγνως

Τοῦτ᾿ ἔπος, ὡς οὐδεὶς οὐδὲν ἔχοντι φίλος,

id est

An tandem expertus nosti verbum vetus illud,

Quod qui nil habet, huic nullus amicus adest.

Index Adagiorum