III. 1. Nihil est ab omni parte beatum. lxxxvii

Quod scripsit in Odis Horatius :

Nihil est ab omni

Parte beatum.

proverbialem habet sententiam, quam Graeci sic efferunt :

Οὐκ ἔστιν ὅστις πάντ᾿ ἀνὴρ εὐδαιμονεῖ,

id est

Felix per omnia nemo est mortalium.

Hunc senarium citat Aristoteles libro Rhetoricorum secundo inter exempla sententiarum. Est aliquoties et apud Theognidem. Clearchus apud Athenaeum adducit hunc versum :

Ἀμώμητον δ᾿ οὐδὲν ἔγεντο βροτοῖς,

id est

Nil usquam est hominum carpere quod nequeas.

Menander apud Plutarchum, Περὶ εὐθυμίας :

Ἆρ᾿ ἐστὶ συγγενές τι λύπη καὶ βίος;

id est

Num quaepiam intercedit his cognatio,

Vitae ac dolori ?

Ad hanc sententiam pertinet quod alibi diximus, Omnibus galeritis innasci cristam. Theseus priusquam veniret in Atticam, instituit sacra quaedam, quae ludis ac laetitia peragerentur, quaedam contra, quae maerore luctuque. Caeterum cum adpulisset in Atticam quoniam multos repperit squalidos ac maestos ob mortem regis Aegei, qui desperato filii reditu prae dolore semet e saxo praecipitem dedit, multos contra laetitia gestientes ob filii reditum, institutum est ut in ὠσχοφορίᾳ (id est nomen festo a gestandis ramis) non nuntius ipse, sed caduceum coronaretur, deinde qui sacris interfuerunt emitterent has voces εἶα αἴ, id est eia heu, quarum prior gratulationis est et in bellicis paeanibus cani solet, quod liquet ex Aristophanis Pace, ubi crebro repetuntur illa ὦ εἶα εἶα μάλα, ὦ εἶα εἶα ὦ, altera luctus est. Unde et Αἴας dictus Graecis et αἰάζειν. Haec videlicet est imago vitae mortalium. Historia refertur a Plutarcho in Vita Thesei.

Pindarus in Isthmiis hymno tertio, ad tempus torquet sententiam : Αἰὼν δὲ κυλινδομέναις ἁμέραις ἄλλ᾿ ἄλλοιτ᾿ ἐξάλλαξεν. Ἄτρωτοί γε μὲν παῖδες θεῶν, id est Seculum autem volvendis diebus nunc huc, nunc illuc sese flectit. Caeterum dii extra telorum jactum sunt. Nam interpres admonet hic παῖδες θεῶν esse dictum pro θεοί. Simile quiddam habet in Pythiis hymno septimo : Φαντί γε μὰν οὕτω κεν ἀνδρὶ παρμονίμαν θάλλοισαν εὐδαιμονίαν τὰ καὶ τὰ φέρεσθαι, id est Aiunt sane sic viro stabilem florere felicitatem, si haec et haec ferat, hoc est : si ferat tum prospera, tum adversa. Perpetua felicitas minitatur subitum exitium ; quod temperatum est solet esse diuturnius. Interpres in hanc sententiam adduxit versum Homericum :

Τὸν περὶ Μοῦσ᾿ ἐφίλησε, δίδουσ᾽ ἀγαθόν τε κακόν τε,

id est

Unice amans dederat cui Musa bonumque malumque.

Extat autem hoc carmen Odysseae Θ de Demodoco. Rursum Pindarus hymno quinto : Πόνων δ᾿ οὔτις ἀπόκλαρός ἐστιν οὔτ᾿ ἔσεται, id est Laborum autem exsors nullus est nec erit. Ac mox τὰ καὶ τὰ νέμων, id est Et haec sortiens, videlicet bona cum malis. Interpres adducit et alium Pindari locum, qui est in Pythiis hymno tertio : Ἓν παρ᾿ ἐσλὸν πήματα σύνδυο δαίονται βροτοῖς ἀθάνατοι, id est Ad unum bonum duo simul mala partiuntur mortalibus immortales. Adducit et illud Homericum quod alibi retulimus ex Odysseae Ω :

Δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείαται ἐν Διὸς οὔδει,

id est

Dolia namque Jovis duo sunt in limine posta.

Huc pertinent et illa de quibus nobis alias dictum est, Ubi mel, ibi fel, ubi uber, ibi tuber, et hujus generis alia. Nec alienum arbitror ab hac sententia quod prisci Romani duas divas coluerunt, Angeroniam atque Volupiam, alteram ab angoribus dictam, alteram a voluptate, et Angeroniae quidem pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt significantes dolores ac voluptates in vita hominum invicem mixtas esse. Addunt Angeroniae simulachrum in ara Volupiae fuisse collocatum, quod dolor comes sit voluptati et voluptas dolori, hac figura ut os habeat obligatum atque signatum, hoc aenigmate significantes eos qui dolores et anxietates animi dissimulant, patientiae beneficio ad maximam pervenire voluptatem. Hujusmodi ferme Macrobius libro In Somnium Scipionis primo. Desinam si Aeschyli versum asscripsero quem Julius Pollux libro sexto capite undecimo testatur extare apud Aristophanem :

Ὀξυγλυκυῖάν τἆρα κοκκιεῖς ῥόαν,

id est

Et dulciter acre temperabis punicum.

Hujus enim pomi grana gratam quandam habent acrimoniam. Ad eundem modum temperata est vita mortalium.

Index Adagiorum