III. 1. Simul et misertum est et interiit gratia. lxxxiii

Ἅμ᾿ ἠλέηται καὶ τέθνηκεν ἡ χάρις, id est

Simul et misertum est interiitque gratia.

Senarius proverbialis apud Zenodotum, dici solitus in ingratum, qui, simul atque levatus est malis, desinit meminisse beneficiorum ejus cujus opera restitutus est, juxta illud Si dolet, meminit ; si placet, obliviscitur, cum contra admoneat proverbium :

Χάριν λαβὼν μέμνησο, δοὺς ἐπιλαθοῦ,

id est

Memineris accepti, dati obliviscere.

Idem docet in Moralibus Seneca : Beneficii accepti meminisse oportere, dati oblivisci. At nunc ita est ingenium vulgi ut fragilis sit beneficiorum memoria, injuriarum tenax. Et juxta Plautum, si quid juves, pluma levior gratia  ; si quid offendas, plumbeas iras gerunt. Celebrantur in eandem sententiam hi quoque versus :

Ἀεὶ δ᾿ ὁ σωθείς ἐστιν ἀχάριστος φύσει,

id est

Servatus usque ingratus est et immemor. Et

Μετὰ τὴν δόσιν τάχιστα γηράσκει χάρις,

id est

Post munus ilico consenescit gratia.

Index Adagiorum