Adagiorum Chiliades

Adagium 2081

III. 1Melius nobis est quam heri.lxxxi

Proverbialem habere figuram videtur illud Aristophanis in Pluto :

Ὦ Βλεψίδημ᾿, ἄμεινον ἢ χθὲς πράττομεν,

[Plut.] id est

O Blepsideme, melius atque heri mihi est.

Cum significamus fortunam in melius commutatam. Item illud Theocriticum, quod alio citavimus loco :

Τάχ᾿ αὔριον ἔσσετ᾿ ἄμεινον,

[Idyll.] id est

Melius cras forsan habebit.

Nam heri et cras pro praeterito futuroque tempore posita sunt.