I. 3. Eum ausculta, cui quatuor sunt aures. viii

Quatuor aures habenti ausculta τετραώτου ἄκουε Inter Graecanicorum proverbiorum collectanea refertur : Ἄκουε τοῦ τὰ τέσσαρα ὦτα ἔχοντος, id est Eum ausculta cui quatuor sunt aures. Hujus adagionis hujusmodi quoddam interpretamentum adfert Zenodotus : Oraculo quondam fuisse responsum Entimo Cretensi et Antiphemo Rhodiensi, ut eum observarent, cui quatuor essent aures. Is autem erat praedo quidam Phoenix, quem cavendum esse monebat oraculum. Porro quod quatuor aures habere dictus est, non satis liquet verene habuerit, an per allegoriam sit accipiendum, quod quatuor locis exploratores haberet dispositos. Verum illi cum dei responsum tanquam ridiculum negligerent, in praedonem inciderunt atque ab eo sunt extincti. Itaque ex hoc eventu vulgo natam esse paroemiam existimant. Sed mihi magis arridet, quod idem ex Aristophane grammatico refert : Lacedaemonios Apollinis simulachrum ita solere fingere, ut quatuor haberet aures et manus totidem, vel quod (ut auctor est Sosibius) hac figura visus sit illis apud Amyclas pugnantibus, vel significantes, ut equidem conjicio, viro prudenti res quam plurimas tum audiendas esse tum usu vitae periclitandas. Porro creditum est antiquitus nulla oracula fuisse certiora quam Apollinis. Unde jactatum etiam illud : Τὰ ἐκ τρίποδος. Atque ita monet proverbium audiendos esse illos, qui diuturno complurium rerum usu prae caeteris sapiunt, ita ut fere faciunt senes. Unde et apud Homerum laudatur Nestoris oratio tanquam omnium auditu dignissima, et in Odysseae secundo libro Aegyptium heroa senem primo loco loquentem facit :

Ὃς δὴ γήραϊ κυφὸς ἔην καὶ μυρία ᾔδη,

id est

Qui jam incurvus erat senio, sed plurima norat.

Eodem spectavit Euripides in Phoenissis, ad quem locum allusit Lucianus in Hercule Gallico, id quod obiter admonendum putavi, propterea quod is dialogus inter multos alios a nobis Latinus est factus et allusio nonnihil habet tenebrarum, sed carmen poetae referam :

Ὦ τέκνον, οὐχ ἅπαντα τῷ γήρᾳ κακά,

Ἐτεόκλεες, πρόσεστιν· ἀλλ᾿ ἡμπειρίᾳ

Ἔχει τι λέξαι τῶν νέων σοφώτερον.

Verba sunt Jocastae jam anus ad Eteoclem adulescentem filium. Ea nos sic vertimus :

O gnate Eteocles, cuncta nequaquam mala

Adsunt senectae, nam per experientiam

Usuque rerum dicere haud nihil rudi

Potest juventa melius ac prudentius.

Idem nunc vulgus nostratium effert subsordida quidem, sed tamen apta metaphora, cum aiunt : Prospectandum vetulo latrante cane, hoc est nequaquam negligendum quoties senes periculum cavendum admonent ; Vetulo cane latrante canes enim vetuli non latrant temere quemadmodum juvenculi.

Index Adagiorum