III. 1. Cyziceni stateres. lxxiii

Κυζικηνοὶ στατῆρες, id est Cyziceni stateres. De re scite scalpta. Hoc enim subindicant παροιμιολόγοι. Nam hi nummi olim celebres erant quod eleganter scalpti viderentur. Repraesentabant altera parte Cybelen deorum matrem facie muliebri, altera leonis imaginem. Mihi magis videtur fore locus proverbio, cum hominem significamus inaequalem ac sui dissimilem aut qui longe aliud agat quam prae se ferat. Quemadmodum nummi Cyziceni ex uno latere Cybelen ostendebant effeminatam, ex altero leonem. Stater is valebat viginti octo drachmas Atticas, unde et de re magni precii videtur posse dici. Cyzicus autem erat civitas Propontidis. Quidam ejusdem nominis urbem ponunt in Sicilia. Proverbii praeter alios meminit Suidas.

Index Adagiorum