III. 1. Ad Cynosarges. lxx

Ἐς Κυνόσαργες, id est Ad Cynosarges, proverbiali convicio dicebatur, quemadmodum Εἰς μακαρίαν καὶ Εἰς κόρακας. Erat autem Cynosarges locus in Attica quispiam in quo nothi spuriique exercebantur, cui nomen inditum ἀπὸ κυνὸς ἀργοῦ, id est a cane albo, seu veloci. Nam Graecis ea vox ἀργός utrumque significat. Qui collegit historias ex orationibus steliteuticis Gregorii Nazianzeni, tradit Cynosarges dictum ἀπὸ τοῦ κυνὸς καὶ σαρκός, commutato κ in γ. Nominis causam hanc adscribunt : Cum olim Diomus quidam Atheniensis, auctore Stephano (nam Suidas Didymum ponit), sacrificaret Herculi, canis quidam albus aut, ut alii dicunt, velox aquila victimae partem abreptam in locum quendam deposuit. Quo prodigio territus cum deum consuluisset, responsum est ut eo in loco Herculi sacellum extrueret, in quem victima deportata fuisset. Nam eum Herculi placere. Porro, quoniam Hercules nothus fuit, utpote ex adultera natus, et tamen virtute sua diis aequum honorem adsecutus, idcirco visum est ut inibi qui spurii fuissent et neque patris neque matris nomine cives, exercerentur. Nec abhorret ab his quod scribit Plutarchus in libello quem inscripsit Ἐρωτικόν  : Εἰ δὲ οὖν καὶ τοῦτο τὸ πάθος δεῖ καλεῖν ἔρωτα θῆλυν καὶ νόθον ὥσπερ εἰς Κυνόσαργες συντελοῦντα τὴν γυναικωνῖτιν, μᾶλλον δὲ ὥσπερ ἀετόν τινα λέγουσι γνήσιον καὶ ὀρεινόν, ὃν Ὅμηρος μέλανα καὶ θηρευτὴν προσεῖπεν, id est Quod si igitur hunc quoque morbum oportet vocare amorem femineum ac nothum, veluti in Cynosarges conjicientem nos in muliebre conclave, magis autem, sicut aquilam quandam dicunt gnesion, id est ingenuam germanamque ac montanam, quam Homerus nigram et venatricem appellat. Unde vel contumeliae causa dicebatur Εἰς Κυνόσαργες, velut in spurium, vel imprecando, quasi dicas In malam crucem. Postea consentaneum est hoc quoque loco garrire coepisse philosophos et sophistas. Nam Suidas testatur tria fuisse gymnasia, Lyceum, Cynosarges et Academiam. Meminit hujus rei et Plutarchus in Themistoclis vita, quem aiunt fuisse nothum. Erat autem extra portas Atheniensium Herculis gymnasium, quo spurii adulescentes sese conferebant exercitii gratia, quod et ipse deus nothus ac matre mortali natus esset. Huc Themistocles adhuc adulescens arte pelliciebat et ingenuos aliquot adulescentes, quo paulatim tolleret nothorum et legitimorum discrimen.

Index Adagiorum