I. 3. Quot homines, tot sententiae. vii

Nihil vel hodie vulgo tritius est quam haec Terentiana sententia : Quot homines, tot sententiae. Cui similis est apud eundem et illa Suus cuique mos erat. Persius item :

Mille hominum species et rerum discolor usus.

Velle suum cuique est nec voto vivitur uno.

Velle suum cuique Eodem pertinet et illud epigrammaticum, quo dictum est inveniri qui non recusent agris paternis cedere, qui velit ingenio cedere, reperiri neminem. Horatius decentissimam addidit allegoriam :

Treis mihi convivae prope dissentire videntur,

Poscentes vario multum diversa palato.

Idem primam omnium odam hujus argumento sententiae conscripsit aliis studiis alios duci, aliis alia cordi esse. Allusit facetissime Terentius in Phormione, cum e tribus advocatis primus ait, secundus negat, tertius deliberandum censet. Huc allusisse videtur et divus Paulus apostolus, cum admonet, ut ad praecludendam aemulationem sinamus ununquemque in suo sensu abundare. Cui consilio si theologorum vulgus auscultaret, non esset hodie tanta digladiatio de nihili quaestiunculis ; sunt enim omnino quaedam quae citra pietatis dispendium ignorari possunt. Eam sententiam Euripides in Phoenissis latius explicuit :

Εἰ πᾶσι ταὐτὸ καλὸν ἔφυ σοφόν θ᾿ ἅμα,

Οὐκ ἦν ἂν ἀμφίλεκτος ἀνθρώποις ἔρις·

Νῦν δ᾿ οὔθ᾿ ὅμοιον οὐδὲν οὔτ᾿ ἴσον βροτοῖς,

Πλὴν ὀνομάσαι· τό δ᾿ ἔργον οὐκ ἔστιν τόδε,

id est

Cunctis idem si pulchrum et egregium foret,

Nulla esset anceps hominibus contentio ;

At nunc simile nil, nil idem mortalibus,

Nisi verba forsan inter istos concinunt ;

At re tamen factisque convenit nihil.

Idem in Hippolyto coronato :

Ἄλλοισιν ἄλλος θεῶν τε κ᾿ ἀνθρώπων μέλει,

id est

Hic his, hic illis, et homo cordi est, et deus.

Huc respexit Homerus in Odysseae Ξ :

Ἄλλος γάρ τ᾿ ἄλλοισιν ἀνὴρ ἐπιτέρπεται ἔργοις,

id est

Namque aliis aliae res arridentque placentque.

Index Adagiorum