III. 1. Deinde expergiscebar. lxvi

Εἶτα ἐξηγρόμην, id est Deinde expergiscebar. Hoc dicto significabant vana fuisse quae dicerentur. Aristophanes : Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿ ἐξηγρόμην, id est Deinde ego expergiscebar. Bacchus in Ranis jactat apud Herculem se navalem pugnam exercuisse et duodecim aut tredecim hostium naves demersisse. Id cum Herculi neutiquam verisimile videretur Bacchum imbellem et deliciis effeminatum deum gnaviter in bello gessisse sese, per jocum subiit : Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿ ἐξηγρόμην. Quanquam interpres admonet hunc sermonem a nonnullis non ad Herculem, sed ad Xanthiam referri, a nonnullis ad ipsum Bacchum, ut significarit se dedita opera mentitum fuisse quae narrarat. Carmen Aristophanis adscribam :

Hercules : Κἀναυμάχησας; — Bacchus : Καὶ κατεδύσαμέν γε ναῦς

Τῶν πολεμίων ἢ δώδεκ᾿ ἢ τρεισκαίδεκα. —

H. : Σφώ; — B. : Νὴ τὸν Ἀπόλλω. — H. : Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿ ἐξηγρόμην,

id est

Et praelium navale gessisti, obsecro ?

— Quin duodecim hostium rates aut tredecim

Submersimus. — Vos, quaeso ? — Nos vicelicet.

— Ac postea sane me reliquit sopor.

Hic jocus proverbialis etiam hodiernis temporibus familiaris est vulgo, quoties quae memorantur vana somniisque simillima videntur. Res enim frivolas ὀνείρατα vocamus. Πάντῃ σχεδὸν οἷον ὀνείρατα λέγων, id est Passim fere veluti somnia narrans. Unde et frivolarum rerum observatores ὀνειροσκόπους appellant Graeci. Videtur ad hoc facete allusisse M. Tullius, dum somnium Scipionis in quo multa fabulosa commemorat de concentu orbium, de animabus, ita claudit : Ille discessit, ego somno solutus sum.

Index Adagiorum