Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2060

III. 1Vestis virum facit.lx

Εἵματα ἀνήρ, id est Vestis vir. Id hodie quoque vulgo tritissimum est. Aiunt enim ad hunc modum :

Vestitus virum reddit ; qui habet induat.

Idem affirmat Quintilianus libro Institutionum octavo : Et cultus, inquiens, concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem. [Inst., VIII, *] Hunc autem versum quem citat Fabius opinor esse illum apud Homerum Odysseae Ζ :

Ἐκ γάρ τοι τούτων φάτις ἀνθρώπους ἀναβαίνει

Ἐσθλή,

[Od., VI, *] id est

Quippe homini ex istis surgit bona fama decusque.

Pauloque inferius in eodem libro quantum momenti cultus vestium adferat ad conciliandam homini formam dignitatemque, satis indicat, cum Nausicaam puellam ita de Ulysse loquentem facit :

Πρόσθεν μὲν γὰρ δή μοι ἀεικέλιος δόατ᾽ εἶναι,

Νῦν δὲ θεοῖσιν ἔοικε, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν,

[Od.] id est

Ante videbatur specie foedissimus esse,

Nunc divis similis magnus quos pascit Olympus.

Nam ante nudus, jam vestes nitidas induerat Ulysses ac protinus alius esse visus est :

Ἕζετ᾽ ἔπειτ᾽ ἀπάνευθε κιὼν ἐπὶ θῖνα θαλάσσης,

Κάλλει καὶ χάρισι στίλβων,

[Od.] id est

Deinde procul veniens ad litora pontica sedit

Fulgescens forma atque leporibus.