I. 3. Deorum manus. vi

Θεῶν χεῖρες, id est Deorum manus. Olim per ironiam, ut opinor, dicebantur efficacia illa pharmaca, quae plurimis ex rebus et e longinquo petitis conficiuntur, quibus hodie tum medici tum pharmacopolae vulgo faciunt imposturam. Plutarchus quarta decade τῶν Συμποσιακῶν simul et proverbium refert et Erasistratum citat hujusmodi medicorum mixturas improbantem : Ἀλλὰ πολὺ μᾶλλον, ὅταν μιγνύντες τὰς βασιλικὰς καὶ ἀλεξιφαρμάκους ἐκείνας δυνάμεις, ἃς θεῶν χεῖρας ὠνόμαζον. Ἐρασίστρατος δὲ ἐλέγχει τὴν ἀτοπίαν καὶ περιεργίαν, ὁμοῦ μεταλλικὰ καὶ βοτανικὰ καὶ θηριακὰ καὶ τὰ ἀπὸ γῆς καὶ θαλάττης εἰς τὸ αὐτὸ συγκεραννύντας. Καλὸν γὰρ ταῦτα ἐάσαντας ἐν πτισάνῃ καὶ σικύᾳ καὶ ὑδρελαίῳ τὴν ἰατρικὴν ἀπολιπεῖν. Ἀλλὰ νὴ Δία τὸ ποικίλον ἐξάγει καὶ γοητεύει τὴν ὄρεξιν. id est Quin multo magis, cum regales illas et efficaces variorum remediorum mixturas conficiunt, quas deorum manus appellarunt. Erasistratus autem coarguit absurditatem et curiositatem eorum, qui simul et metallica et herbaria et ferina, quaeque terra gignit, quaeque mare in unum commiscuerunt. At bene haberet, si his omissis in ptisana et cucurbita et hydrelaeo medendi artem finissent. Verum per Jovem ipsa rerum varietas imponit nobis et appetentiam illicit. Hactenus Plutarchus. Meminit hujus adagii Galenus tractatu sexto citans ex Erophilo. Libet obiter et Caii Plinii verba hoc loco subscribere, quibus medicorum mixturas taxat. Ea sunt in praefatione libri vicesimi quarti. Hinc, inquit, nata medicina. Haec sola naturae placuerat esse remedia parata vulgo, inventu facilia ac sine impendio, ex quibus vivimus. Postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. Statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur. Arabia atque India in remedio aestimantur. Hulcerique parvo medicina a Rubro mari imputatur, cum remedia vera quoditie pauperrimus quisque cenet. Nam si ex horto aut petatur herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiet. Hactenus Plinius.

Index Adagiorum