III. 1Terra mihi prius dehiscat.lix
M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum nono : Aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio. Τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών, [Att.] id est Tellus ipsa mihi tunc ampla dehiscat. Est autem hemistichium Homericum ex Iliados quarto. Lucianus in Lapithis : Καὶ τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου, χανεῖν μοι τὴν γῆν ηὐχόμην, [Symp.] id est Jamque juxta id quod vulgo dici solet, optabam ut mihi terra dehisceret. Aristides in Themistocle : Οὐδὲ ἠπόρει οὐδ᾿ ἐξεπλάγη οὐδ᾿ ηὔξατο αὑτῷ χανεῖν τὴν γῆν οὐδ᾿ ηὐδαιμόνισε τοὺς πάλαι κειμένους, [Quat.] id est Neque perplexus erat neque consternabatur animo neque optabat ut sibi terra dehisceret, neque beatos dicebat illos qui jam olim fuissent defuncti vita. Et Vergilius in quarto :
[Aen.] Ante, Pudor, quam te violem aut tua jura resolvam.Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,