III. 1. Quanto asinis praestantiores muli. lv

Theognidis illud ipsissimam proverbii faciem habet :

Γνοίης δ᾿ ὅσσον ὄνων κρείσσονες ἡμίονοι,

id est

Noris uti quanto muli asinos superent.

Dicendum ubi quis longo intervallo praecedit. Refertur apud Athenaeum libro Deipnosophistarum septimo. Sumptum videtur ex Homero, cujus hi versus sunt Iliados Κ :

Ἀλλ᾽ ὅτε δή ῥ᾿ ἀπέην ὅσσόν τ᾽ ἐπὶ οὖρα πέλονται

Ἡμιόνων· αἱ γάρ τε βοῶν προφερέστεραί εἰσιν

Ἑλκέμεναι νειοῖο βαθείης πηκτὸν ἄροτρον,

id est

Verum ubi tantum aberat quantum pars ultima sulci

Mularum, siquidem hae bubus longe potiores

Ducere per pinguem segetem compactile aratrum.

Rursum Odysseae Θ :

Τῶν δὲ θέειν ὄχ᾿ ἄριστος ἔην Κλυτόνηος ἀμύμων·

Ὅσσον τ᾿ ἐν νειῷ οὖρον πέλει ἡμιόνοιιν,

Τόσσον ὑπεκπροθέων λαοὺς ἵκεθ᾿, οἱ δ᾿ ἐλίποντο,

id est

Hos cursu anteibat Clytoneus splendidus omneis.

Quantum mularum sulcus praecedit in arvo,

Tantum is praecurrens populos metam attigit, illos

A tergo linquens.

Olim bubus, asinis et mulis proscindebant arva. Hinc illa lex Mosaica Deuteronom. XXII, quae vetat arandi gratia bovem et asinum sub idem jugum mittere. Aratrum igitur quod a mulis trahebatur multo celerius perveniebat ad sulci finem, cum arator invertit aratrum, quam quod trahebatur a bubus. Hesiodus item mulos ταλαέργους vocat.

Index Adagiorum