III. 1. A fronte atque a tergo. liii

Πρόσω καὶ ὀπίσω, id est A fronte atque a tergo. Proverbii vice receptum pro eo quod est diligenter inspicere et praeterita cum praesentibus ac futuris conferre. Sumptum est autem ex Iliados libro primo, ubi Achilles Agamemnonis incogitantiam accusans sic ait :

Οὐδέ τι οἶδε νοῆσαι ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω,

id est

Nec novit simul a tergo atque a fronte videre.

Rursum in ejusdem operis libro tertio : Ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω λεύσει, id est A tergo simul atque a fronte videbit. Iterum Iliados Σ :

Ὁ γὰρ οἶος ὁρᾷ πρόσσω καὶ ὀπίσσω,

id est

Solus enim hic a fronte simul tergoque tuetur.

M. Tullius proverbii vice usurpavit libro Familiarum epistolarum decimo tertio : Quem versum senex Praecilius laudat egregie et ait posse eundem ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω videre. Huic affine videtur illud Hesiodum :

Πάντα μάλ᾿ ἀμφὶς ἰδών, μὴ γείτοσι χάρματα γήμῃ,

id est

Cuncta bene undique dispiciens, ne gaudia ducas

Vicinis.

Plato in Cratylo monens ea quae dicta fuerant, etiam atque etiam, qualia sint, dispici usurpat hoc Homeri dictum βλέπειν ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. M. Tullius Philippica tertia usurpat pro undique : A tergo, a fronte, a lateribus tenetur. Hoc sermonis colore non semel utitur et alias. Antiquitas Janum bifrontem fingens regum prudentiam indicabat, quorum est et praeterita meminisse perpendereque et futura prospicere. Quamobrem et divinitati duas comites addebant, Antevortam et Postvortam, quas olim religiose colebant Romani, ut indicat Macrobius In somnium Scipionis libro primo.

Index Adagiorum