III. 1Duobus pariter euntibus.li
M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro nono : Una fuissemus, consilium certe non defuisset, σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω. Idem Epistolarum familiarium libro nono ad M. Varronem : Volebam prope alicubi esses, si quid bonae salutis, σύν τε δύ᾽ ἐρχομένω. Apposite citatur apud Platonem in Protagora docens opinionem reddi firmiorem, si fuerit ab altero comprobata. Locus est apud Homerum Iliados Κ ubi Diomedes iturus exploratum quid agant Trojani comitem postulat. Id enim fore tum jucundius, tum tutius. Carmen sic habet :
[Il., X, *] id estἈλλ᾽ εἴ τίς μοι ἀνὴρ ἅμ᾿ ἕποιτο καὶ ἄλλος,
Μᾶλλον θαλπωρὴ καὶ θαρσαλεώτερον ἔσται,
Σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω καί, τε πρὸ ὁ τοῦ ἐνόησεν,
Ὅππως κέρδος ἔῃ· μοῦνος δ᾿ εἴ πέρ τε νοήσῃ,
Ἀλλά τε οἱ βράσσων δε νόος, λεπτὴ δέ τε μῆτις,
Apuleius in libello De daemonio Socratis, autumat allegoriam non infrugiferam huic Homerico subesse figmento, videlicet periculosis in rebus adhibenda duo, consilium et opem. Ulysses, quoniam prudentissimus fingitur, consilii symbolum habet. Diomedes utpote juvenis viribus antecellens auxilii sustinet imaginem. Apulei ex eo loco verba sunt haec : Itidem cum rebus creperis et afflictis speculatores deligendi sunt qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Ulysses cum Diomede deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius ? [Socr.]At mihi si qui alius veniat comes, ille futurus
Solamen, fueritque simul fiducia major,
Si duo conjuncti veniant. Dein hic prior illo,
Si quid opus facto videt. At qui solus et unus,
Quamvis perspiciat, tamen est mens segnior illiet
Consilium tenue.